monumenta.ch > Lucanus > sectio 700 > sectio 655 > sectio 864 > 46 > sectio 800 > sectio 827 > 2 > bsbBSB-InkG-296GW11398.104 > 66 > sectio 784 > sectio > csg213.37 > sectio 367 > sectio 127 > 13 > sectio 637 > sectio 374 > sectio 131 > sectio 783 > sectio 369 > 25 > sectio > sectio 91 > sectio 486 > sectio 137 > sectio 394 > 17 > sectio 117 > 2
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, I De Gregorio papa Romano. <<<     >>> III Quod exercitus Childeberthi regis in Italiam abiit.

II De reditu Griponis legati ab imperatore Mauricio. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Gripo autem ab imperatore Mauricio rediens, haec nuntiavit, quod anno superiore, cum, adepto navigio, cum sociis suis Africae portum adtigisset, Cartaginem magnam ingressi sunt. Ubi dum morarentur, iussionem opperientes praefecti qui aderant, qualiter imperatoris praesentiam adire deberent, unus puerorum, Euanti scilicet, qui cum eodem abierat, direptam speciem de manu cuiusdam negutiatoris metato detulit. 2  Quem ille prosecutus cuius res erant, reddi sibi rem propriam flagitabat. Sed isto differente, cum de die in diem hoc iurgium in maius propagaretur, quadam die negutiator puerum illum in platea repperit, adpraehensumque vestimento eius, tenere coepit, dicens, quia: 'Non a me laxaberis, priusquam res, quas violenter deripuisti, meae dicione restituas'. 3  At ille excutere se de eius manibus conatus, non dubitavit erepto gladio hominem trucidare, et statim ad metatum regressus est nec aperuit sociis quae gesta fuerant. Erant enim ibi tunc, ut diximus, legati Bodigysilus, filius Mummolini Sessionici, et Euantius, filius Dinami Arelatensis, et hic Gripo genere Francus, qui, elevantes de epolo sopore se dederant pro quiete. 4  Quod cum seniore urbis nuntiata fuissent quae puer horum gesserat, collectis militibus vel omni populo armis circumdato, ad metatum eorum diriget. At illi inopinantes expergefacti, obstupiscunt, cernentes haec quae gerebantur. Tunc ille qui prior erat exclamat, dicens: 'Arma deponite et ad nos egredimini, ut cognoscamus pacifice, qualiter homicidium factum est'. 5  Haec illi audientes, timore perterriti, adhuc ignorantes quae gesta fuerant, fidem expetunt, ut securi sine armis egrederentur. Iuraverunt homines illi, quod custodire inpatientia non permisit. Sed mox egrediente Bodigysilo gladio percutiunt, similiter et Euantium. Quibus ante ostium metatus prostratis, Gripo, adrepta arma, cum pueris qui secum erant processit ad eos, dicens: 'Quae gesta fuissent, nos ignoramus, et ecce! socii iteneris mei, qui ad imperatorem directi fuerant, gladio sunt prostrati. 6  Iudicavit Deus iniuriam nostram et mortem illorum de interitu vestro, quia nos innocentes et in pace venientes taliter trucidatis. Nec ultra erit pax inter regis nostros imperatoremque vestrum. Nos enim pro pace venimus et pro adiutorio rei publicae inpertiendo. Testem hodie invoco Deum, quia vestra excitavit noxa, ut non custodiatur inter principes pax promissa'. 7  Haec et huiuscemodi Griponi verba proferente, soluto Cartaginensis belli procincto, regressus est unusquisque ad propria. Praefectus vero ad Griponem accedens, mulcere coepit animos eius de his quae gesta fuerant, ordinans, qualiter ad praesentiam imperatoris accederet. Qui veniens, narrata legatione, pro qua directus fuerat, exitum sociorum exposuit. 8  Qua de causa imperator valde molestus, pollicitus est ulcisci mortem eorum iuxta id quod Childeberthi regis iudicium promulgaret. Tunc ab imperatore muneratus, cum pace regressus est.